monumenta.ch > Plinius > sectio 73

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 20, 73
{XXIX} Intubi quoque non extra remedia sunt. sucus eorum cum rosaceo et aceto capitis dolores lenit idemque cum vino potus iocineris et vesicae; et epiphoris inponitur. erraticum apud nos quidam ambubaiam appellavere. in Aegypto cichorium vocant quod silvestre est, sativum autem serim, quod est minus et venosius.